monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.251 > sectio 10 > sectio 20 > sectio 7 > Iudices, 13 > sectio 11 > cb125.138v > 134v > Psalmi, 76 > sectio 24 > bsbClm6436.10 > sectio 12 > sectio 58 > csg42.242 > Psalmi, 137 > cb125.140v > sectio 10 > Psalmi, 16 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Psalmi, 43 > sectio 4 > bnfGrec107.245 > sectio 33 > sectio 53 > P > sectio 19 > 21 > ad Timotheum I, 1 > sectio 11 > sectio 78 > bculMs.403.76r > sectio 6 > csg75.473 > uwbM.p.th.f.69.36 > 11 > sectio 59 > Psalmi, 18 > Genesis, 33 > sectio 82 > sectio 17 > 32 > 106 > V > sectio 30 > sectio 39 > bavPal.lat.1669.93 > sectio 74 > sectio 22 > Psalmi, 129 > sectio 38 > 5
Isidorus, Differentiae, 2, IV <<<     >>> VI

V SHOW APPARATUS

13 Inter hoc quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patre, ista est differentia. Primum aeternae substantiae est, alterum humanae naturae. In forma enim servi, quia factus est ex muliere, Pater maior illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis assumptionem, Patri coaequalis est. Propter illud dictum est, Pater maior me est; propter hoc, Ego, et Pater, unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subiectus vero in quantum homo est.